Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 25

Precedente Successiva

sunt ad succurrendum. At magnus lapis non succurrit vacuo, ob nimiam
corpulentiam, succurrunt autem parvi. Quoniam clavis vacua
exucto aëre, labro affigitur, trahit et pendet. Itaque res tenues, quae
plus molestiam sentiunt, celeriores sunt, succurrunt illi magis.
Caput XII.
Spatio sensum attractivum inesse, ac potius a rebus amari
quam odio haberi.

~ Difficile quidem perceptu est, num ipsum naturale
spatium horrescat vacuum fieri, cum creatum
sit ad sustinenda corpora; itaque quando inane
est, illa attrahat sibi: Nam et in materia sensum
appetitumque reperiemus. Ego quidem sentio
spatium natum ad locandum, trahere ad se corpora,
non quidem instrumentis, sed appetitivo
sensu. Nam et illi inest potentia, sensus et amor,
essendi tale, quale a Deo creatum est.
Ex quo Arabes quidam putarunt
spatium esse Deum ipsum, quia omnes sustinet res, nullis contrariatur,
omnesque recipit benigne, nec unquam moriuntur illi, et per
illud, sed hoc corpus modo respectu illius corporis mortuum est. Maximum
est non quantitate corpulenta sed incorporea, et infinitum
extra mundum omne existimatur: Amans, beneficumque rerum omnium.
Equidem ipsius admiror excellentiam, at Deum esse ipsum minime
credo. Et in Metaph. hanc reprobavi opinionem. At agnosco
ipsum esse basim omnis esse creati, corporei omniaque praecedere saltem
origine et natura. Nam si creatus est mundus, oportet (ait Averr. ) asserere,
quod praefuerit inane, quoniam non intelligit Averr. ubi Deus
esse potuisset, nec spatium immateriale ab eo potuisse creari. Qui autem
mundo creationem tribuunt, sicut ego existimo ac credo, parvipendunt
istiusmodi coniecturas. Deus enim infinitus est, et non dimensionibus
praeditum incorporeis receptaculum passivum appropriatum
rebus materialibus sicuti spatium: At longe praestantiorem
magnitudinem Deus habet, activissimam praecedentem has omnes.
Ab eoque datum est vacuo spatio posse locare corpora et attrahere,
et esse basim universalis Entitatis. Deus non est in loco, sed locus in
ipso, et non sicut locatus in loco, sed sicut in suo principio largiente
esse, et conservationem illius, omniumque Entium. Nec spatium, cum
indigeat repletione, Deus existimari potest, qui nullius indigens est:

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche